

Liber Deuteronomii*
Caput 32: Versus 22
Ignis succensus est,etc.[GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12.]De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est:Percussisti eos nec doluerunt,etc. His flagella in hac vita inchoant, et in aeternum permanebunt; unde Moyses:Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum.De praesenti enim percussione dicitur:Ignis exarsit ab ira mea[Jer. 15.]; de aeterna sequitur:Et ardebit usque ad inferos et deorsum[Psal. 88.]. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in aeternis suppliciis consummatur.Devorabitque terram.Alii:comedent terram et nascentia ejus,id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiae carnalis, quae sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.